Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

362.

Figure
Type: drawing

    BERENGARIVS filius 1. Eberhardi Ducis, Roma oriundus, è stirpe Longobardorum regum, vir magnanimus, & militaris disciplinae non ignarus. A Carolo Caluo princeps Italiae, & Dux Foroiuliensium creatus, cum Guidone Spoletinorum Duce. Hi duo autem dum in gratia & autoritate Caroli Calui essent, magnis collectis opibus, Carolo Crasso animo & corpore dificiente, inter se conspirarunt, rerúmque potiundarum inter se consilium inierunt, placuítque, vt Berengarius in Italia, Guido in Francia nomen Imperii inuaderent. GVIDO verò mox fracto iuramento, & repulsa confoederatione, Italiae regnum affectare coepit, collectóq; magno exercitu, Italiam ingressus Berengarius commisso praelio vicit atque fugauit. Quem rursus Berengarius Arnulpho in auxilium vocato, fugientẽ persecutus est. Ac rursus variante fortuna Guido Arnulphum insecutus, iuxta fluuium Tarum mortuus est. Berengarius itaque solus tota Italia potitus, multa praeclara gessit. Ac posteà à compatre Flamberto nocte templum ingressus, insidiis trucidatus est.
Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS IIII . Arnulphi Imperator ex secunda cõiuge Deyta filius. Vir strenuus & bellicosus, omnibúsq; amabi-
K 4 lis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer