Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

359.

Figure
Type: drawing

    LEO V . filius Basilii Macedonis Imperatoris, PHILOSOPHVS cognominatus, viuente patre Caesar creatus est, postquàm Constantinus maior natu ante patrem decessit. In moderanda Rep. solicitus, & in custodienda vrbe solers, adeò vt singulis diebus, mutato habitu, prodiret exploraturus vigilias. Bulgaros desciscentes, Turcarum auxilio primò vicit, verùm ab his per inanes inducias delusus, magna clade affectus est. Inde in Sarracenos classe comparata, Nicetae ductu, egregiam victoriam peperit. Hic cùm festo die Pentecostes sacris interesset, quidam (vt fit in multitudine ob pressuram) in caput suum baculum impegit, quo nisi candelabrum obstitisset, actum de eius fuisset vita: sanguinem enim eructans, mentéque alienatus, semimortuus iacuit. Post annos autem Imperii XXV . menses III . alui doloribus fatigatus, Imperio fratri Alexandro, per manus tradito, cui filium commendauit Constantinum, decessit. Princeps literarum omnium & Astrologiae in primis eruditus, vt qui filium suum Constantinum imperaturum diuinaret. Moribundus, cùm fratrem Alexandrum Leo aspiceret, dixisse fertur: MAEA OCCASIO POST DECEM ET TRES MENSES . Et vaticinium hoc posteà impletum est: Nam post XIII . menses Imperii periit.
   Numi huius facies altera refert imaginem Victoriae alatae, sellae insidentẽ, dextra Crucem, sinistra globum, cui parua crux imposita, tenentem, cum inscriptione: VICTORIA AVGVSTICC. GG . Infrà: CONOB .
    THEOPHANIA filia Martinacii patricii, à plerisque Stephania dicta, vxor Leonis, cui Leo templum extruxit.
    ZOEN filiam Zantzistiliani, viuente adhuc Theophania, perditè
amauit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer