Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

357.

fertúrq; proptereà Pontifex in vincula coniectus, amicis tamen procurantibus, ac falsis custodibus, custodia elapsus, venisse in Franciam, à quibus officiosissimè exceptus, Balbum Augustum creauit, ac Diademate coronauit, anno salutis DCCCLXXXVIII . Imperio autem Valetudinarius princeps vix biennio praefuit. Treucis enim decumbens paucis interiectis diebus, morte absumptus est, relictis liberis ex Ausgarda, Ludouico, & Carolomanno, & Carolo simplici, ex altera.
   Numismatis huius latus posterius repraesentat victoriam alatam, dextra crucem gestantem, cũ inscriptione tali: VOT. XX. MVLT. XXX .
    AVSGARDAM nobilem quandam puellam in flore iuuentutis, coniugii foedere inscio patre sibi copulauit Ludouicus, quam vnicè dilexit, & ex ea duos liberos praestantes forma, atque animo iuuenes suscepit, Ludouicum scilicet & Carolomannum. Coactus autem est à patre repudiare eam, quòd sine voluntate eius duxerat: & interposito iuramento solenni, ne vnquàm eam reciperet.
   Repudiata Ausgarda, ADALHEIDEM pater in matrimonium Ludouico dedit, quam grauidam Ludouicus, cùm obiret, reliquit. Sed quae expleto partu genuit Posthumum, cui nomen aui imposuit, & dictus est Carolus simplex, Rex Franciae.
Figure
Type: drawing

    CAROLVS IVNIOR , cognomento CRASSVS à corporis habitudine, princeps Christianissimus, totúsque religioni deditus, Deo omnes suas actiones, atque eius arbitrio cuncta
deuou

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer