Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

355.

vitam cum morte mutauit. Vir frugi, nullis comessationibus deditus, & quem principem non contemnas.
   Numus hicex alio latere refert victoriam alatam, dextra coronam lauream, sinistra verò globum, cui Crucis imago imposita, tenentem, eiusmodi addita inscriptione: VICTORIA AVG . Infrà: CONOB .
    EVDOCIAM concubinam filiam Inceris Michaël Basilio matrimonio iunxit, ex qua Leonem (qui potius Michaëlis credebatur, quippe cùm Basilio Eudoxia nuberet, iam in vtero gerebat) Constantinum, Alexandrum & Stephanum, totidémque filias sustulit, quas omnes Monasterio Euphemia inclusit.
Figure
Type: drawing

    CAROLVS CALVVS Ludouici pii Imperatoris, ex Iuditha altera vxore filius, ac Ludouici II . Imperator patruus, cùm iam annis XXXVI . regnum occidentalis Franciae tenuisset, ac cũ Britonibus & Normannis vario Marte dimicasset, de morte Ludouici Imperatoris certior factus, omni mora abiecta, summa cum festinatione, Alpibus superatis, in Longobardiam contendit, vt hinc rectà Romam proficisceretur, pro corona Imperii in Franciam Caesarum nomẽ allaturus. Postquàm verò Romã peruenit, à Ioanne Pontifice Corona Imperii donatus est, anno salutis DCCCLXXVI . Et mox in Sarracenos mouens, facilè conatus eorum repressit. Inde in Galliam reuersus, in itinere Bosonem, vxoris fratrem, regem Prouinciae proclamauit. Repetens verò Italiam, regna, quae Lotharii iunioris erant, magno comparato exercitu, in ditionem Francici Imperii redigere cupiebat. Aduersus quem Ludouici germani filii profecti,
ad

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer