Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

354.

insidentem, dextra Caduceum, sinistra Cornucopiae tenentem, cum inscriptione: FELICITAS PVBLICA .
    LVDOVICI vxoris nomen neque familia inuenitur. filiam tamen Hermingardim, habuisse constat, quam Carolus Caluus Imperator succedens, consobrino suo Bosoni despondit, eíque in dotem Prouinciae regnum dedit.
Figure
Type: drawing

    BASILIVS , homo obscurus genere, & captiuus inter venales, Constantinopolim olim adductus, in pueritia spem futuri regis dedit. In regiam primùm receptus, Protostrator factus, ac paulò pòst Cubicularius regis Michaëlis, ab eo ipso Rex creatus est, tradita ei in matrimonium Eudocia filia Inceris. Cùm verò Michaëlem vnà cum coniuratis occidisset, in regiam se conferens, ab omnibus Imperator est approbatus. Primùm igitur adepto Imperio, profusissimas Michaëlis largitiones reuocauit, statuítque vt quicunque inde pecunias absque legitima occasione accepisset, restitueret, aut dimidium eorum, quae accepisset, aerario inferret. Et quatuor filios, Constantinum, Leonem, Alexandrum, & Stephanum Imperii haeredes instituit, totidémque filias monasterio inclusit. Inde in Sarracenos, qui Cretam occuparant, profectus, ab his nauali praelio superatus est, quos tamen alieno ductu pòst vicit. Sarracenos ex Africa soluentes, cùm Italiam magna ex parte vastassent, Dalmatiam quoque populantes, Rhagusio capto, Nicephori Phocae ductu, inde eiecit, Bario in deditionem suam redacto, Venetis vna atque altera expeditione rem Christianam iuuantibus, multos Iudaeos ad fidem Christi conuertit, sicut & Schytas in cognitionem Christi perduxit. Caeterùm cùm annos XX . imperasset à ceruo cornu ictus, intestinis laesis,
I 4 vitam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer