Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

353.

gísque statim abliguriuit. Irruentibus subinde bellis, & Agarenorum incursionibus, nulla re à cursu equorum, in quem omne studium collocauerat, auocari potuit. Cùm verò magis ac magis insaniret, vinóq; & ebrietati studeret, ebrius in lecto à Basilio Macedone, quem consortem Imperii adsciuerat, confossus est, cùm imperasset annos XIIII . cum matre, & XI . solus.
   In Numismatis huius altera parte adparent duae statuae, inter vtranque Crucis imago, quatuor gradibus insistens posita est, infrà subseriptione addita: CONOB .
Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS II . Lotharii Imperatoris ex Hermingarde primogenitus filius, à patre consors ad Imperium adscitus, trium filiorum maximus natu, & à Sergio Pontifice Romae coronatus est. Princeps perhumanus, pius ac iustus, candida simplicitate, pupillorum & orphanorum tutor singularis. In literis tam diuinis, quàm secularibus satis instructus, consilio promptus. Contra Sarracenos ex Africa venientes, Beneuentum aggredientes, ac vniuersam penè regionem illam caedibus, incendiis, ac rapinis depopulantes, fra tre Lothario in auxilium vocato, pugnauit fortiter, & feliciter. Lucaniam, Samnium, & Capuam, quae defecerant, in deditionem recepit. Adalgisi Ducis petitus insidiis, iísque detectis nunquàm se Beneuentum rediturum, nec iniuriam hanc vlturum promittere iuramento adactus est. Sed à Rom. Pontifice Ioanne iuramènto solutus, Adalgiso fuga elapso, de caeteris supplicium sumpsit. Compositis verò vndique rebus, cùm annos XIX . praefuisset Imperio, Mediolani mortuus est.
   Monetae huius pars posterior continet muliebrem statuam sellae
insid

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer