Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

352.

patre & fratre Carolo Austrasiam, Lotharingiam & Transiurensem Burgundiam obtinuit. Vxorem deinde duxit Thietbergam sororem Hugberti Abbatis, cuius consuetudine pertaesus, ob amorem Vualdradae concubinae, diuortium autoribus Episcopo Coloniensi, Gunthario, & Thietgando Treuerensi Episcopo, consecutus est, concubina in torum coniugalem illata. Quod aegrè ferentes Thietbergae Reginae fratres, Nicolao summo Pontifici conquesti sunt, qui vtrumque Episcopum dignitate priuauit, & Anatemate notauit. Lotharius quoque communione piorum priuatus, cùm Romam post obitum Nicolai Pontificis ad Adrianum venisset, vt se ab Anathemate liberaret, simulata poenitentia, corpus Eucharistiae ex manibus summi Pontificis, cum sua nobilitate accipiens, in reditu ex vrbe oppressus morbo, Placentiae diem suum clausit vltimum.
   Numi huius facies altera refert statuam Imperatoris loricatam, & paludatam, dextram eleuantem, sinistra imaginem Crucis gerentem, intérq; duo signa militaria stantem, cum inscriptione: PRINCIPI IVVENT .
Figure
Type: drawing

    MICHAEL Theophili filius, Imperium cũ matre Theodora suscepit. Per hanc Imperatricem imagines Diuorum restitutae sunt, & omnes ab exilio reuocati, qui sub Theophilo pertinaciter imaginum cultum defendere ausi sunt. Cum Bulgaris pacem nouam firmauit, sorore Regis Bulgarorum reddita??per quam Rex cum omnibus subditis, ad pietatem Christianam est conuersus. Michaël autem adolescentiam ingressus, matre Imperio cedente, vitámque Monasticam eligente, regni negotia solus tractauit, ac immensas diuitias à matre ex aerario depromptas, argenti, scilicet, tria milia pondo, auri mile & nongenta centenaria, cum mimis, adulatoribus, auri-
I 3 gísque

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer