Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

351.

nensem, & Imperium assecutus est, Carolo Gallia omnis, cum Mosa, Ludouico Germania cessit. Sed defuncto patre, ea fratrum concordia non diu permansit. Nam Lotharius & Ludouicus maximo aduersus Carolum comparato exercitu, eò quòd Carolus nobilioris paternae possessionis haeres à patre institutus esset, in ipso resurrectionis Domini die, infestis signis ad Fontanicum Altissiodorensis agri vicum concurrère, in qua Carolus superior euasit, ac tot milia vtrinque cecidère, vt conuulsae sint propè Imperii vires, ac tota nobilitas Francica ferè periret. Et cùm bellum repararent, iterum victi pacem petierunt. Quae his conditionibus data, vt Carolus Rex Francię, Ludouicus Germaniae Rex diceretur, omnémque Germaniam vsq; ad Rheni fluenta possideret, cum nonnullis adiacentibus ciuitatibus & pagis trans Rhenum ob vini copiam admodum acceptis: Lotharius verò Galliam Belgicam, regnum Prouinciae, & eam portionem terrae, quae ab eo Lotharingia est dicta, acciperet, cùm iam Italiam possideret. Pipinus, Nepos eorum, ex Pipino fratre in monasterium detrusus est. Lotharius verò Imperator partitus filiis regna, Ludouico in Imperii consortem adscito, concessa Lothario Austrasia, & Lo tharingia, Carolo verò Prouinciaeregno, taedio rerum aduersarum, monasticam vitam in Monasterio Prumia secutus est, postquàm imperasset XV . annos.
   In monetae huius parte altera conspicitur victoria, dextra imaginem Crucis, sinistra hastam tenens, inscriptione adiecta: CONCORDIA MILITVM .
   Hermingradis matrona nobilis & pudica Lotharii vxor, cui tres filios peperit, Ludouicum, Lotharium & Carolum, qui triennio ante patrem diem obiit.
Figure
Type: drawing

    LOTHARIVS filius Lotharii Imperatoris, defuncto
patre
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer