cum filio iuniore Cardo detrusus est. Sed tumultuante optimo quoq; inuitis filiis Imperator custodia eductus, pristinae’que dignitati restitutus est. Qui Iuditham vxorem ex Italia exilio redeuntem, recepit, atque filio eius Carolo Aquitaniae regnum tradidit, Lothario verò Imperium commisit. Ac non multò pòst decessit Maguntiae, Anno Christi
DCCCXL
. cùm imperasset annis
XXVII
. vixisset
LXIIII
. Sepultus Metis in monumento Hildegardis matris.
In hoc Numismate adparet corona laurea, in cuius medio haec verba leguntur:
VICTORIA AVG
.
IVDITHAM
vxorem habuit, filiam Vuelsfonis primi Comitis Altorfensis in Sueuia: Mulierem forma insignem & ingenio praestantem, ex qua sustulit filium Carolum.
MICHAEL BALBVS
ex humili ac sordido genere natus,
THRAVLVS
cognominatus, quia balbutienti lingua erat. Vir summae impietatis, & à pueritia corruptis moribus institutus, totus impius, Christi religionem, quantum potuit, subuertere studuit. Post interfectum Leonem, à quo ad tantam fortunam euectus erat, Thomam virum quendam obscurum, qui tamen se Constantinum appellari iusserat, tyrannidémque inuaserat, vario primùm rerum euentu oppressit, defectioníque socios, cum ipso Thoma sustu lit. A Sarracenis ex Africa profectis, Cretámque insulam occupantibus, duplici praelio victus est. Ac cùm annos octo, & menses nouem crudelissimè imperasset, Imperio Theophilo per manus tradito, profluuio ventris decessit.
Latus alterum huius Numi repraesentat statuam mulieris pallea-