Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

348.

dorum Regis filiam, quam repudiauit. Tertiam Hildegardim Hildebrandi Ducis Sueuiae filiam, ex qua tres filios, Carolum, Pipinum, & Ludouicum, totidémque filias sustulit. Quartam Fastradam de nobili Francorum prosapia Katolii Comitis filiam, ex qua tulit filias Theodoram & Hiltrudim. Vltimam Luitgardam de Sueuorum genere, de qua liberos non habuit.
   Posterior Numismatis huius facies continet Imperatorem loricatum & palleatum, trophaeis insidentem, & victoriam à tergo stantem coronam illi imponentem. Aliam quoque statuam muliebrem vestitu sublongo, varia armorum genera ad pedes Imperatoris posita face accendentem, cum tali inscriptione: PAX ORBIS TERRARVM .
Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS Caroli Magni & Hildegardis filius, Pius cognomento dictus, quòd religioni Christianae, cuius fuit studiosissimus, multùm detulit, mitissimi ingenii, & morum mansuetudine, cunctis amabilis. Puer penè Aquitaniae principatum, iussu patris obtinuit, praeclaros labores aduersus Hispanorum Tyrannos suscepit. Post patris obitum, à regni proceribus Aquisgrani Imperator salutatus est. Vbi diuersarum nationum primò legatos audiuit, partímque cum eis pacem sanxit, partim cum aliis veterem instaurauit. Inde Dacicum bellum ex sententia confecit, nec multò pòst Bernardum ex Pipino filio nepotem, in Italia res nouas molientem, capitali poena affecit: in Antistites rerum nouarum mitiùs egit, inclusos coenobiis, vita donauit. Et cùm Britones reliquósque pacis perturbatores compressisset, à filiis, quòd in longiorem aetatem vita eius protraheretur, & quòd Iuditham alteram vxorem, mulierem procacem, duxisset, captus in monasterium diui Medardi Suessione vnà
I cum
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer