Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

346.

Figure
Type: drawing

    MICHAEL CVROPALATOS , cognomento BANCABE , gener Nicephori, regali diademate à Patriarcha Nicephoro insignitus est. Vir ingenii liberalis, & syncerae fidei, pacis studiosus, pius in Christianam religionem, sed in rebus bellicis socors & infelix. Cum Carolo Francorum Rege ita foedus iniit, vt Veneti suis legibus ac iure viuerent, immunitate his seruata, quam ad eam diem in Italia retinuerant. Contra Bulgaros Thraciam vastantes, expeditionem mouit. Sed seditione in exercitu mota, autore Leone Orientis Duce, qui ad Imperium aspirabat, copiae eius fugatae, magnáque ex parte caesae sunt, atque leo Imperator designatus. Quo accepto nuntio, ita concidit animo, vt monasterio se abdiderit, habenas regni facilè concedens, post annum IIII . Imperii.
   Latus alterum Numi huius repraesentat victoriam dextra crucem tenentem, cum inscriptione: VICTORIA AVG . Infrà: CONOB .
   Procopiam Nicephori filiam, postquàm Imperator pronuntiatus est, duxit in vxorem, eámq; Augustam coronauit, & filium suum regio diademate insigniuit.
Figure
Type: drawing

    CAROLVS MAGNVS , Pipini Regis Fran-
H 4 corum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer