CONSTANS
, qui & Constantinus tertius, filius Constantini noui, seuiunioris ex Gregoria, sine militum suffragio, admittente Senatu, qui Martinae scelus execrabatur, Imperator electus, & crea tus est. Hic auitae impietatis sectator, Martinum Episcopum Romanum sibi aduersantem captum in Chersonesum relegatum fame mo ri coëgit, multósque alios rectę fidei homines, qui opinioni suae de vnica in Christo voluntate, assentire nollent, interemit. Cum Sarracenis, qui receptis viribus, omnia loca Asiae minoris vastabant, insulámque Rhodum recipiebant, celeberrimum ibi Colossum destruen tes, classe congressus, victus aufugit, tanta Romanorum strage edita, vt ex eorum sanguine mare colorem rubeum traxerit. Qua victoria Sarraceni elati simul de Imperio cogitare coeperunt, & dissensione orta inter eos de Duce belli, per biennium inducias Constans impetrauit. Italiam cum maximo equitum & militum numero ingressus, vt eam à Longobardico iugo liberaret, magnam in ea saeuitiam exercuit. Victus à Longobardis acie, Romam aufugit, acin ea quinque dies lustranda consumens, quicquid antiqui operis, signorum ex auro, argento, aere, aut marmore fuit, quod delectare oculos potuit, id omne vi auulsum, inde sustulit, & ad naues ferri iussit, plúsque ornamentorum paucissimis diebus detraxit, quàm Barbari per
CCLVIII
. annos. Vrbe sic spoliata, in Siciliam traiiciẽs, cùm sextum ibi annum ageret, & auarè & crudeliter tributum exigeret, & molliter ac libidinosè ibi versaretur, à ministris suis in balneis interfectus est, cùm regnasset annos
XXVII
.
Alterum latus huius Numi habet muliebrem statuam, insidentem scuto, & rostrum nauis pedibus calcantem, dextra globum, sinistra hastam ferentem, adiecta inscriptione huiusmodi:
VOTA MILIT. XXXX
. Subscriptum:
CONOB
.