Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

330.

cum virili membro semper tento, adeò, vt quoties meieret, nisi obiecta tabula vmbilico id prohiberet, vultum lotio spargeret, Imperii Anno XXXI .
   In huius Numismatis reuerso, adparet imago Imperatoris in curru triumphali, & in limbo scripta haec verba latina leguntur: SVPER. ASPIDEM ET BASILISCVM AMBVLAVI, ET CONCVLCAVI LEONEM ET DRACONEM . In medio locata sunt haec Graeca: Δόξα {εἰν} ὑψί{στο}ις τῳ̑ Θεῶ, ~ότι {δι}ιέῤῥκσε σιδκρ{οὺ}ς πύλας, κ{ὰι} ἐλενέρωσε ἁγίαμ Βασυλ{~ει}αμ Ηρακλί{ου}.
Figure
Type: drawing

    FABIA EVDOCIA prima vxor Heraclii, ex qua Epiphaniam filiam & Heraclium paruum, qui & nouus Constantinus, seu paruus Heraclius appellatus est, quem ab ineunte aetate sacro Diademate adornauit pater, paulóque pòst Eudocia vita functa est.
   Aliam vxorem habuit Heraclius MARTINAM fratris filiam, quam Augustam dixit. Ex qua genuit Heraclonam, qui & Fabius est nominatus, & alium filium Dauid dictum.
Figure
Type: drawing

    HERACLIVS , qui & Constantinus iunior, vel nouus dictus, rectae, & verae pietatis cultor, Imperium à patre acceptum,
F 4 vix

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer