Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

327.

ob auaritiam captiuos à Persarum rege minimo redimeret. Ob id in eius caput conspiratio facta à militibus, & Phocas Imperator designatus est, à quo etiam mauritius cum tota sua prosapia, Constantia vxore, Theodosio, Tyberio, & Constantino filiis, totidémque filiabus, Chalcedone interemptus est, cùm imperasset annis XX . vixisset LXIII . Vir vtilis Reip. & victoriosus, nisi auaritia labefactasset se, & totam domum. Magnae etiam patientiae & fortitudinis exemplum. Cùm enim in conspectu suo, vxor, tres filie, & filii interficerentur, forti animo perferens tantam calamitatem, exclamauit: IVSTVS ES DOMINE, ET RECTA IVDICIA TVA .
   In hoc Numismate conspicitur victoria alata dextra Crucem, sinistra ramum ferentes, addita inscriptione huiusmodi: VICTORIA AVG. CC. H . Infrà: CONOB .
Figure
Type: drawing

    CONSTANTINA , Tyberii & Anastasiae filia, Mauritii Imperatoris vxor, ex quo peperit tres filios, Theodosium, Tyberium, & Constantinum, totidémque filias, qui omnes simul cum patre à Phoca occisi sunt.
Figure
Type: drawing

    PHOCAS Praefectus Scythiae, per Mauritii cędem, à scele-
rato

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer