Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

324.

    THEODORA Iustiniani Imperatoris vxor, foemina illustris & prudens. Cùm Iustinianus extremis temporibus parum esset mentis compos, multò maximam administrationis partem ad se traxit. Vigilium Pontificem in carcerem coniecit, & panem illi & aquam solùm aliquot diebus dedit. Nobilissimum templum apostolorum excitauit, multò magnificentius & ornatius illo, quod à Constantino extructum fuerat. Ex humanis autem excessit, cùm annos XXI . menses III . in Imperio peregisset.
Figure
Type: drawing

    IVSTINVS minor, nepos Iustiniani ex filia, à teneris annis non vt nepos, sed vt filius in regia semper habitus, & à Iustiniano Imperator coronatus. Natura ad omnia dexter, magnanimus, pius in Iustiniani domum & familiam, & ab initio principatus, ductu Sophiae coniugis, liberalis fuit, vnde sibi animos militum & ciuium deuinctos reddidit. Sed posteà tantae deditus auaritiae, vt Senatores spoliaret, & in omnes passim diuites rabie quadam desaeuiret. Fidei etiam Christianae contemptor maximus, in Pelagianam decidit haeresin. Foedus Persicum, quo Romani quotannis Persis pendebant libras auri quingentas, dissoluit, illísque bellum indixit. Cúmq; Persae ad deuastandas terras Romanas cum magnis copiis irruissent, & cum ingenti praeda inoffensè abiissent, tantam ex accepta clade accepit tristitiam & moerorem, vt ratione amissa, amens fieret, ac decimotertio Imperii anno diem extremum pedum dolore, clauderet, superstite vxore Sophia, & declarato Tyberio Imperatore.
   In hoc Numismate adparet Imperator in sella sedens, dextra globum, sinistra sceptrum tenens, pedibus verò rostrum nauis premens, inscriptione addita eiusmodi: VOTA XXX. MVLTA XXXIX . Et infrà subiectum: CONOB .
F Vxorem
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer