Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

321.

dictus. Ariadnem Augustam in vxorem duxit, ac ipso nuptiarum die tributum Chrysargyron omnibus remisit. Isauros commisso praelio apud Contaeianum Phrygiae oppidum palantes superauit, vrbibus corum dirutis & solo aequatis. In Illyrico cum Sabiniano & Mondone ad Margum cum Pompeio Adrianopolim, cum Aristo ad Zartam, cum Parthis in Syria decertauit. Contra Vitalianum ad Aquilonem bellum gessit. Cum Agarenis Orientis loca populantibus, pacem firmauit, multos qui imperium sibi vsurpauerant, supplicio affecit. Sub eo multi motus fuerunt. Bulgari, gens priùs ignota, in Illyricum & Thraciam excursiones fecerunt. Getae Macedoniam, Thessaliam, Epirum diripuerunt Christianae religioni primò fuit stu diosissimus. Sed posteà malo genio actus, Euty chianae haeresi adhaesit, quaternitatem, non Trinitatem esse adorandam praecipiens, ac Orthodoxis multam iniuriam inferens. Obid diuinam commeruit vltionem. Nam fulmine ictus, periit, Imperii anno XXVII . Aetatis LXXXVIII .
   In hoc Numismate adparet huiusmodi signum * M * Sub co hoc scriptum: CON .
Figure
Type: drawing

    FL. VALER. IVSTINVS ex Thracia vtroque parente ignobili, ortus, primùm à teneris annis suum boúmque custos, deinde miles, ex milite factus princeps ordinis in exercitu, tandémque mirabili astutia. (quippe qui accepta ab Amantio Eunucho pecunia, vt militi, pro Theocritiano praeficiendo distribueret, in se suffragia verterit) à Senatu Imperator electus, vt lapsantem Remp. restitueret. Theocritianum, Amantium, & Andraeam insidias sibi mo lientes è medio sustulit. Vir orthodoxus & pietatis verae studiosissi-
mus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer