Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

319.

gnum suum repetiit, ac Basiliscum post acceptam cladem, in templum fugientem cepit, & cum filio in Cappadociã relegauit. Illum & Leontinum, qui Orientem inuaserant, in Papyrio castello munitissimo captos, interfecit. Et cùm XVII . annis Imperio praefuisset, miserabili morte obiit, relicta vxore Ariadne, quae filia fuit Leonis Imperatoris. Hoc principe incendium adeò graue fuit, vt praeter vrbis Constantinopolis maximam partem conflagratam, centum & viginti milia librorum combusta sint.
   Huius Numi pars posterior continet victoriam alatam, sinistra ramum palmae, dextra Crucem margaritis ornatam, ferentem: à cuius dextra parte stella, à sinistra tale signum ?? conspicitur, adiecta inscriptione eiusmodi: VICTORIA AVG. ZEN . Infrà CONOB .
Figure
Type: drawing

    ARIADNA Leonis Imperatoris ex Berina filia, Zenonis vxor. Haec maritum suum, cùm ebrietati adeò deditus esset, temulentúsq; adeò, vt nihil à mortuo differret, multo oneratum vino, moribundum quasi iacentem, veluti mortuum sepulcro, quo Reges reponebantur, inferri iussit, addito ingenti lapide, qui cum tegeret. Qui postquàm resipuit, & ebrietas soluta est, magnos dedit eiulatus & clamores, nullo opem ferente, ac in eo sepulcro mori coactus est.
BASIE

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer