Volltext: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

318.

Figure
Type: drawing

    ODOACER olim Orestis armiger, Gothorum rex, occupata tota Italia post Augustulum XIIII . annos regnauit. Initio regni, vt terrorẽ suum Romanis indicaret, Bracilam Comitem apud Rauennam occîdit. De Vrbe transferenda cogitauit, déque suo nomine Odoacriam appellare voluit: & perfecisset fortè, nisi à Theodorico Veronensi rege Gothorum, apud Rauennam superatus & extinctus esset.
Figure
Type: drawing

    ZENO obscurissimi generis ex Isauris Ciliciae humili & incognita villa, tam facie, quàm moribus deformis, à Leone filio Imperialem assequutus est dignitatem. Homo facie turpissima, ingenio multò deteriore, qui non vt Augustus, sed vt tyrannus imperauit, fratrem habens nomine Conona, seipso longè scelestiorem, qui sanguine & cęde hominum mirificè oblectabatur. Theodoricum Ostrogothorum regem, Consulem priùs à se factum contra Odoacrem in Italiam misit. Pulsus à Basilisco in Isauriam cum vxore Ariadne secessit, priuatam instituens vitam, satius ratus id facere, quàm Remp. domesticis ac ciuilibus certaminibus lacerare. Reuocatus ex Isauria, magno ciuium fauore, & studio, propter tyrannidem Basilisci, re-
E 2 gnum
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer