313.
LEO
Graecanici sanguinis suffrag??s & factione Asparis extribuno militum, Imperator factus & Augustus appellatus est. Cuius etiam filium Coesarem cùm inuitus creasset, postea cum Ardaburio, vt insidiarum in se autores interfecit, Leonemque nepotem ex filia Ariadna & Zenone successorem sibi esse voluit. Aduersus Gensericum regem Vandalorum, Basiliscum Ducem misit, qui siue ignauia, siue proditione, nauali victus praelio à Vandalis, aufugit. Sub buius Imperio Bizantium magna ex parte conflagrauit, & Italia in perpetuo motu fuit. Cùm autem Imperium Orientale
XVI
. annis rexisset, occubuit, relicta vxore Berina, ex qua Ariadnem, & Leontiam filias fustulit. Vir, in quo multae clarissimae effulserunt virtutes: sed omnium maximè erga homines calamitosos miseratio, illud semper in ore habens,
QVEMADMODVM SOL CVNCTIS, QVAE ILLVSTRAT, NONNIHIL IMPERTIT CALORIS, SI?? PRINCIPEM DEBERE EOS, SVA DIGNARI MISERICORDIA, QVOS, CONTVETVR
.
In hoc Numo ex altero latere adparet effigies Crucis quatuor insistens gradibus, cum subscriptione eiusmodi:
VICTORIA AVGG
. Infrà:
CONOB
.
LEO IVNIOR ab auo puer relictus, vix anno Imperio