Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

310.

Figure
Type: drawing

    AETIVS patricius Valentiniani Imperatoris Dux Imperij Occidentalis, non minùs ciuilium artium, quàm bellorum peritissimus. Cùm Atilam Hunnorum regem ingenti superasset praelio, multàsque praeclaras res gessisset, & prospera felicitate indies cresceret, Maximi figmentis, vel iussu Valentiniani principis, quiillius successus metuebat, occisus est, ac cum ??o pariter Occidentis Imperii salus occubuit.
Figure
Type: drawing

    IOANNES Tyrannus Rauennae praesidio Castini Imperium vi arripuit, & mox Constantinopolim legatos ad Theodosium, vt eum approbaret, misit. Cui infensus Imperator, Oratores in carcerem coniiciens, Magistrum militum Ardaburium contra tyrannum cum exercitu misit. Qui ab Aquileia Rauennam nauigans, ventis aduersis in manus tyranni incidit. Sed Aspar Ardaburii filius, patris captiuitatem aegro ferens animo, collectis vndique militibus, per inuiam paludem circa Rauennam Duce Pasteo quodam, vrbem apertam ingressus, saeuis populationibus vastauit, ac incendit. Ac tandem captus tyrannus, improuidè militibus occurrens armatis, alteráque dextra priuatus, asino impositus, per contumeliam circunductus, iugulatus est, cum annis v. praefuisset. Vir aliôquin ingenio mi-
D 2 tis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer