Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

303.

ab exercitu in Britannia Imperator electus, Gallias ex improuiso adortus est. Gratianum otio indulgentem, insidiis oppressit. Sed & ipse circa Aquileiam à militibus suis vinctus, Theodosio traditus est, à quo occidi iussus est.
   Alterum latus Numismatis refert statuam galea cristata ornatam, trophaeis insidentem, dextra globum, sinistra Cornucopiae tenentem. Inscriptio talis legitur: BRITANNIA PERPET. AVG .
    VICTOR Maximi Tyranni filius, adhuc puer, Caesar à patre factus, & Galliis praepositus, cum patre à Theodosio trucidatus.
   Numusiste repraesentat statuam muliebrem stolatam, dextra ramum oliuae, sinistra Cornucopiae gerentem, cum inscriptione: PAX AVG .
Figure
Type: drawing

    EVGENIVS Grammaticus & literarum Latinarũ praeceptor, relictis scholis in palatio Imperatoris militabat Autographus, ob eloquentiam honoratus, Valentinianum dormientem accepto in consilium & socium Arbogasto Gotho, militaris ordinis Duce, corruptis cubiculariis, suffocauit, Tyrannidémque arripuit. A Theodosio victus praelio, captúsq;, dum ad pedes eius prostratus veniam peteret, à militibus adstantibus, capite truncatus est.
ARCH

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer