Volltext: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

291.

stante enutritus, magnóque amore dilectus, & quondam ab eo defensus, dolo Constante interfecto Imperium arripuit, ac post eius nomine & signo illius literas ad eos quos formidabat, scribens, vt ad Imperatorem venirent, incautos in itinere occîdi iussit, ne superessent qui motum facerent. Deinde ingenti agmine Italiam petit, & Mediolani diu immoratus, fratrem suum Decentium Caesarem fecit, misítq; cum exercitu trans alpes ad Gallias tuendas. Ipse cum instructo exercitu ad Murtium contra Constantium profectus est, ac deinde vsus Magae cõsilio, cum Constantio congressus, victus est, magna strage vtrinque facta. Post commissum praelium fugiens, cùm se in Italiam recepisset, apud Ticinum plures incautos fudit, profligatíque exercitus reliquias collegit, & nouo milite suppleuit. Cúmque pacis conditiones per legatos saepius tentasset, tantùm ducis titulum petens, nec quicquam impetrasset, dimicationis aleam rursus tentare cu piens, iterum cum Constantio conflictu habito, superatus est, Lugdunúmque aufugit. Vbi sentiens vndique se custodiri, deesse’que lo cum fugae, furorem simulans, fratri Desiderio vulnera, non tamen letalia intulit, ac quibusdam ex amicis, deinde se ipsum transfosso latere interfecit, Imperii mense XIII . Aetatis anno XL .
   Argenteum hoc Numisma in facie posteriore habet tale signum ☧ à dextra parte literam A, à sinistra [?] cum huiusmodi inscriptione: SALVS DD. NN. AVG . ac sub hoc signo literae hae scriptae L. P. L. C .
    DECENTIVS à fratre Magnentio Mediolani Caesar factus, missúsque cum exercitu trans Alpes ad tuendas Gallias, audito fratris casu, sibi metuens, laqueo fasciae ad collum posito, apud Senonas vitam finiuit.
   Numus hic argenteus continet ex altera parte statuam Herculis, nudam, pelle Leonis de collo pendente, taurum humeris ferentem, dextra eleuata clauam tenentem, inscriptione tali addita: VIRTVS AVGG . Infrà: P T .
Iul

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer