Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

284.

ad Dalmatũ peruenit. Ac diuisione facta Constãtino Galliae, Hispaniae, Alpes, Cottiae, Britanniae, cesserunt. Qua non contentus ob Italiae Africae’q; ius, cum Constante dissentire coepit, Legatósque de noua facienda diuisione, misit. Cùm autem minimè proficeret longis querimoniis, suis viribus fretus, rem armis exequi statuit, ac bellum ciuile contra ius, fratri mouens, regiones, eo absente, depopulatus est. Et iam ad Aquileam peruenerat, vbi primùm missos à fratre milites, vt conatum eius repellerent, excepit, & incautiùs foedéque temulentus cum illis congressus, cùm equus principis ictus vulnere sessorem deiecisset, à militibus circunuentus, humi iacens sine purpura incognitus, multis ictibus confossus & obtruncatus est, ac in fluuium, cui nomen Alsa, haud longè ab Aquileia, proiectus, Aetatis anno XXV . Imperii triennio nondum finito.
   In hoc Numismate duae statuae loricatae, paludatae, galeis cristatis impositis, adparent, quae ad dexteram stat, demissa sinistra clypeum, dextra hastam fert. Quae verò ad dextram consistit, dextra manu clypeum, sinistra hastam tenet. Inter vtranque signum militare est positum, cui appensum labarum, in quo hoc signum videtur, cum inscriptione: GLORIA EXERCITVS . Infrà: H. SIS .
    DALMATIVS Anaballiani Constantini Magni fratris filius, Cęsar & hęres vnà cum filiis à patruo institutus, in Oriente imperauit, in omni actione patruo, quàm patri similior, vnde & virtus illi obfuit. Nam vix tertium Imperii adimpleuit annum, cùm factione Constantii patruelis est interfectus, seditione militari, Constantio dissimulante.
   Argentea haec moneta ex altero latere continet statuam Apollinis nudam, corona ad radiorum similitudinem composita, ornatam: dextra globum, sinistra flagellum ferentem, addita inscriptione huiusmodi: SOLI INVICTO .
A CONST

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer