Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

279.

in quo victoria alata imposita, sinistra ramum palmae, dextra coronam lauream fert. Adextro eius statuae latere, ad pedes aquila alis expansis, & à sinistro captiuus, vinctis manibus adparet, supra quem characteres hi notati XIII . Inscriptio talis est addita: IOVI CONSERVATORI . Et inferiùs subscriptum legitur: SVNG .
    LICINIVS IVNIOR , Licinii Imperatoris, & Constantiae so roris Constantini Magni filius, Quem Constantinus mensium ferè XX . Caesarem fecit. egregius iuuenis, & optimae indolis, insidiis Faustae, ne peritia in militando filiis obesset, occubuit.
   Numisma hoc aereum habet Apollinis statuam pallio à tergo pen dente, ornatam corona radiata, dextra eleuata, sinistra globum geren tem. A dextro eius latere litera R, sinistro F, conspicitur, huiusmodi inscriptione adiecta, SOLI INVICTO COMITJ . Infrà: NQ .
Figure
Type: drawing

    CONSTANTIA Constantini Imperatoris ex Theodora filia, soror Constantini magni, Licinii Imperatoris xvor, ex qua genuit Licinium iuniorem & Anaballianum patrem Dalmatii Imperatoris.
Figure
Type: drawing

    CONSTANTINVS MAGNVS in Bri-
tanniis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer