Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

274.

Figure
Type: drawing

    THEODORAM priuignam Maximiani, vxorem habuit Constantius, ex qua liberos suscepit Amiaballianum, Constantium Iuliani Principis, & Galli patrem, & Constantiam Licinii Imperatoris vxorem.
Figure
Type: drawing

    GALERIVS MAXIMINVS , ortus parentibus agrariis in Dacia ripensi, pastor ouium, vnde & illi cognomen Armentarius, militia praestans, à Diocletiano adoptatus, & Caesar factus, tradita ei filia Valeria, ad Orientem pacandum, contra Narseum missus est. Vbi primùm infeliciter, deinde fortissimè & prosperè pugnauit. Augustus factus, duos sibi adoptauit Caesares Seuerum & Maximinum. Mortuo Seuero consortem Imperii Licinium fecit, ac contra Maxentium Romam profectus est. Sed militum defectione cognita in Illyriam rediit, ac ob saeuam in cunctos libidinem & in Christianos horrendam crudelitatem, in morbum incidit, & vlcere inguinibus innato, vermibus vndique erumpentibus, frustra medicis medicamina adhibentibus, foedissimo, sed tamen digno exitu, periit, cùm solus regnasset annos II . cum Caesaribus, & Imperii consorte annos XVI . Homo sanguinarius & crudelissimus, simula-
Y 4 cror

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer