Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

271.

Figure
Type: drawing

    M. AVRELIVS VALERIANVS MAXIMIANVS cognomento Herculeus, vir natura ferus & immitis, ardens libidine, vtpote, qui cum duabus sororibus rem habuisse fertur, consiliis stolidus, ciuilitatis expers, ortu agresti, ferox natura, Caesar Augustus à Diocletiano dictus, probè se ei submisit, atque in omnibus obtemperauit. Tumultus in Galliis, quem Amandus & Aelianus excitauerant, sub specie tyrannidis cum tota factione Baigadarum mira celeritate compressit, statímq; deleuit. In Africa Gentianos deuicit, qui vix impetrauere pacem. Pullulantibus per varia loca bellis, Constantium hic, Galerium Maximinum Diocletianus sibi adoptauerunt, ac affinitate sibi iunxerunt. Rebus vndique compositis, cum Diocletiano Mediolani Imperium abdicauit: sed paulò pòst plurimùm poenituit. Nam audiens filium suum Maxentium à Praetorianis militibus electum, è lucania, in qua sedem priuatus elegerat, circa amoenissimos agros, spe resumendi Imperium motus, ad Vrbem se contulit, simulans filio fore auxilio. Vnde milites indignati, tumultum excitarunt, quòd talia tentare esset ausus. Sed ille se excusauit, dicens se huiusmodi simulasse, tentaturus num à militibus filius diligeretur. Inde in Gallias profectus ad generum Constantinum insidias ei parauit, vt eum Imperio deturbaret. Sed per Faustam vxorem, quae patri maritum praetulit, detectae sunt. Quem Constantinus apud Massiliam obsessum viuum cepit, eiúsque iussu fractis laqueo ceruicibus, occubuit. Talem exitum meruit sanguinarius, & cruentissimus Imperator in Christianos, cùm annos XX . regnasset, aetate sexagenarius: qui alioqui plures titulos victoriarum habuit, vt in fractis marmoribus Romae conspicitur, in hanc scilicet formam: M. AVR. VAL. MAXIMIANO INVICTO AVG. PONT. MAX. SARMATIC. MAX. GOT. MAX. IMP. VIII.
COSS .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer