Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

269.

Figure
Type: drawing

   Numisma ex aere Diocletiani, cuius posterior facies repraesentat globum, qui & leone procumbente sceptrúmque ferente, & aquila pe dibus fulmen, alis sceptrum tenente sustentatur. Supra globum duae manus coniunctae adparent, cum tali inscriptione: GONCORDIA PERPETVA . Infrà subscriptum: IMP. AVGG. NN .
Figure
Type: drawing

    NARSEVS Rex Persarum, Vareani secundi filius, & Varracis nepos, sub Diocletiano Armeniam, & Mesopotamiam bello lacessebat, pluribus Regibus Sironitarum, & Alanorum, multísq; ducibus propinquis in auxilium vocatis. Contra eum missus Galerius: primùm aequo marte pugnatum est. Vnde Galerius animosior factus, dum contra tantam multitudinem inconsultiùs progrederetur, haud longè à Carris omnem penè amisit exercitum. Sed collecto iterum exercitu, reperto hoste in maiore Armenia, castra noctu hostilia ex improuiso XX . milibus equitum adortus, Persarum multitudinem felici pugna strauit, fugato Narseo, pellicibúsq; cum gaza omni regia captis.
   In hoc aureo numo est statua loricata, & paludata, in suggestu stans, concionatura militibus, cum inscriptione: EXERCITVS PERSICVS .
ACHIL

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer