Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

268.

aurum argentumq; & purum & signatum. Singula vasa validi iuuenes humeris ferebant. Post argentei crateres, pelues, phialae, calices, vestes, & tota regia supellex, & vasa ex solidis gemmis. Hinc ferculorum multitudo, & hos sequebantur tubicines bellicum clangorem intonantes, deinde boues auratis cornibus, quorum medios vitte cingebant, necnon & frontibus vittatos ad sacrificium succincti Popae, hoc est ministri agebant. Sequebantur & alii ministri cum argenteis patinis: regia dehinc proles, vxores, & nati, & sorores cum pincernis seruísque ac nutricibus, & pleraque Persarum nobilitate patrio more vestiti omnes, sed palliati. Spectantium oculos etsi hic impleuit numerus, tamen laetiores reddidere tabulae duae: Altera ipsam Persida ostendens suppliciter tollentem manus, & exorantem à P.R. gentium victore, veniam: Altera Narsen regem fugientem conspiciendum praebebat. Post ingens captiuorum turba satis moesta, in qua fuerunt Scytharum & variarum gentium duces, qui lacrymas effundebant. Praeferebantur aureae coronae, & munera victori dono data. Propius currum praecedebant homines stipitibus sudibúsque accensis, qui turbam submouerent. Pòst triumphantium currus, ex auro & lapillis pretiosis, quem trahebant quatuor equi, candore certantes cum niue. In quo sellae curules duae ornatae gemmis, in quibus sedebant principes terrarum. Triumphantium capitibus imminebant victoriae alatę. Diocletianus fuit vna corona ex Lauro contentus simili & collega: Reges verò Persarum Tiaram, qua vtebantur, tribus corònis exornabant. Currum sequebantur captiuitate liberati, raso capite & pileati, deinde equites laureati.
Figure
Type: drawing

    DIOCLEA Diocletiani Imperatoris mater. Ab hac filius, ante Imperium Diocles vocatus.
Y Numism

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer