Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

266.

ob nimiam libidinem è medio tollere, eíque Caesaris nomen cum Imperio abrogare decreuerat. Vbi verò Patris & fratris intellexit interitum, liberiùs se omnibus immersit vitiis. Senatorios viros, ac Magistratus libidinum suorum ministeriis deturpans, vxores ducendo & reiiciendo nouem duxit, pulsis plerisq; praegnantibus: mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus, atque lenonibus palatium impleuit, plurimúmque illis detulit. Vbi audiuit Diocle tianum ab exercitu in Perside Imperatorem electum, cum exercitu contra eum progressus, & multis tandem praeliis apud Mergam in Dalmatia victus, occubuit.
   In huius posteriore Numi parte adparent signa religionis, cum inscriptione: PIETAS AVG .
   Refert Aurelius, Sabinum Iulianum inuasisse Imperium, & à Carino in campis Veronensibus occisum.
Figure
Type: drawing

    DIOCLETIANVS ex Dalmatìa, vtroque parente obscuro & ignobili, patre scriba & liberto Amillini Senatoris, matre Dioclea natus, à pueritia militare coepit, ac gregarius miles in Gallia augurium futuri Imperii accepit. Dehinc successu dignitatum interfecto Apro, ab exercitu Imperator creatus, pro fligato ac praeliis victo Carino Augustus est appellatus, & à Senatu magno honore exceptus. Cùm autem in diuersis mundi partibus insignes excitarentur tumultus, plurésque vndique insurgerent Tyranni in Galliis, Britannia, Aegypto, atque Italia, Diocletianus, ceu vir prudens, animaduertens consorte Imperii opus esse, Maximianum legit, mox Galerium Maximinum, & Constantium Caesares fecit. Tantáque fuit in gu-
X 4 bern
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer