Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

264.

Figure
Type: drawing

    M. AVREL. CARVS , Narbonae genitus, secundum quosdam, Romae, ibìque bonis literis educatus, per militares gradus ita creuit, vt Praefectus praetorio à Probo crearetur, à quo plurimùm amatus fuit, equestríque statua, domo marmorea, aliísque plurimis muneribus donatus, & ad summos honores euectus. Interfecto Probo, militum amore Imperator creatus est. Imperii molem vbi subiit, seuerissimè in Probi percussores animaduertit, eósque acerrimè puniuit. Bellum Persicum, quod Probus parauerat, omni belli apparatu est aggressus, liberis suis Carino, & Numeriano prius Caesaribus nuncupatis. E quibus Carinum ad Gallias tuendas misit, recepto secum Numeriano. Confecto priùs bello Sarmatico in Pannonia, quam Sarmatae vastabant, minantes se in Italiam irrupturos, occisis sedecim milibus, captis diuersi sexus viginti milibus inter eundum ad Persas, cum totis Probi viribus, recepta Mesopotamia, Ctesiphontem peruenit. Ibi cùm domestica laborarent seditione Persae, Imperatoris Persici emeruit nomen: cúmque auidus gloriae, longius esset progressus, morbo, vel fulminis ictu, caelo turbido & co ruscante, interiit.
   In hoc adparet Numismate statua Imperatoris equestris loricata & paludata, quam praecedit alia statua muliebris galea cristata, vestéq; succincta, sinistra clypeum, dextra telum ferens. Imperatorem verò sequuntur milites scutati, & galeati cum signis militaribus. Inscriptio: EXERCITVS PERSICVS .
    NVMERIANVS Cari Imperatoris filius, optimis praeditus moribus, & verè dignus Imperio, eloquentia tantus, vt ei statua à Senatu, non tanquàm Caesari, sed vt Rhetori ponenda decernerctur in
X 3 biblioth

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer