Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

262.

dextra telum, sinistra demissa scutum ferentis, cum inscriptione: IN PALESTINA .
Figure
Type: drawing

    PROCVLVS Ligustici sanguinis, Albingauni in Alpibus maritimis natus, latrociniis assuetus, domi nobilis, pecore ac seruis, & iis, quas abduxerat rebus, diues. Homo fortissimus, multis legionibus tribunus praefuit, fortiáque edidit facta. Cùm post honores militares, se improbè & libidinosè, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui ab Aureliano grauissimè vexabantur, Probum etiam pertimescebant, ad Imperium vocatus est ludo penè acioco. Nam cùm in quodam conuiuio, cum latrunculis lusitaret, ac decies exisset, statim scurra quidã non ignobilis, Augustum salutauit, allatáque purpura (vt mos erat) humeros eius ornauit, eúmq; adorauit. Assumpto igitur Imperio Alemanos, non fine gloriae splendore, contriuit, nunquàm aliter, quàm latrunculi modo pugnans. A Probo cùm in Francorum auxilium venire vellet, à quibus se originem trahere dicebat, ipsis illum prodentibus, victus & interemptus est.
   Posterior Numi huius pars repraesentat Imperatorem loricatum, paludatum & galeatum, sinistra signum militare ferentem, militibus concionantem, tali inscriptione addita: FIDES MILITVM .
    VITVRGIA , alio nomine SAMPSO Proculi vxor, virum ad Imperium assumendum incitauit, & ex marito filium Herennianum sustulit.
X 2 BON
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer