Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

261.

Figure
Type: drawing

    FIRMVS ex Seleucia oriundus, Zenobiae amicus ac socius, Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore peruasit, diues admodum cum Blemiis societatem maximam tenuit, & cum Sarracenis, naues quoq; ad Indos negotiatorias saepe misit. Ad defendendas partes, quae Zenobiae supererant, contra Aurelianum Imperium assumpsit. Ab Aureliano Carris redeunti superatus est. Vir fuit statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus, sed pilosus atque hispidus, ita vt cum plerique Cyclopem vocarent: neruis robustissimis, cibi auidissimus, viníque parcissimus.
   Posterior Numi huius pars continet statuam muliebrem stolatam & lanceatam, temonem globo impositum dextra, sinistra cornucopiae tenentem, cum inscriptione: FORTVNA AVGVSTI .
    SATVRNINVM ex Galliis oriundum inter caeteros Duces, qui verè summus videbatur, Aurelianus limitis orientalis ducem constituerat, sapienter praecipiens, ne vnquàm Aegyptum videret. Qui contempto praecepto principis, Aegyptum intrauit, atq; Imperator salutatus Imperium arripuit. Probus verò Imperator saepe ad eum misit literas, & veniam pollicitus est, sed milites, qui cum eo fuerant, non crediderunt. Obsessum igitur in castro, quidam ab iis quos Probus praemiserat, inuito Probo est iugulatus. Vir profectò magnae literaturae & summae prudentiae, quae vel ex eius oratione cognoscitur, qua difficultatem imperandi copiosè enarrat, cùm vi ad Imperium raptus fuit. Alius autem est hic Saturninus ab eo, qui sub Galieno tyrannidem sibi vendicauit.
   In hoc Numismate est statua mulieris loricatae & paludatae,
dext
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer