260.
ges nomenex diuersis gentibus ad pedes eius iacuerunt prostrati, obsidúmq; loco
XVI
. milia tyronum dederunt. Dcinde in Thraciam veniens, Gothos ita terruit, vt illos aut in deditionẽ, aut in amicitiam reciperet. Ad Orientem conuersus, omnia compescuit. Saturninum diuersis praeliis, solitáque virtute superauit. In Galliis Proculum & Bonosum apud Agrippinam Imperatores oppressit. Vineas Galliis & Pannoniis habere permisit. Siciliam & Isauriam latrociniis purgauit. Romam reuersus, triumphum, multáque spectacula edidit. Ad bellum Persicum iter parans, à militibus, quos nimiùm agitaret, nec ociosos pateretur, dicens: Annonam gratuitam militem comedere non debere, iactánsque milites non fore ampliùs necessarios, cùm iam penè totum mũdum Romanis subiecisset, apud Symium in turrim ferratam fugiens, est occisus, Anno Imperii
VI
. Cui ingens sepulcrum à militibus postea extructum est, cum tali inscriptione:
HIC PROBVS IMPERATOR, ET VERE PROBVS SITVS EST VICTOR OMNIVM GENTIVM BARBARARVM, VICTOR ETIAM TYRANNORVM
.
In hoc Numismate adparet currus triumphalis, circunquaque variè ornatus, qui à quatuor equis trahitur, cuius media pars tecta Solii figuram refert. In eo tecto alius currus paruus cum quatuor equis trahentibus adparet, cui Victoriola insidet, coronam Imperatori loricato & togato in curru stanti, laurúmque manibus ferenti, quasi impositura. Currum triumphalem praecedit Blemius quidam, in pectore oculos habens, & alii ferentes fercula, cum inscriptione:
TRIVMPH. AETHIOP
. Infrà:
DE BLEMIIS
.
De hoc triumpho haec sunt verba Flauii Volpisci: Triumphauit de Germanis & Blemis omnium gentium ferocissimis, ac quingentos homines ante triumphum duxit. Venationem amplissimam in Circo dedit: ita vt populus cuncta diriperet. Genus autem spectaculi fuit tale: Arbores validae, per milites radicitus auulsae, latè longéque trabibus affixae sunt, terra deinde superiacta, totúsque Circus ad Syluae speciem consitus, gratiam viroris prębuit. Immissi deinde per omnes aditus Struthiones mile, Cerui mile, Apri mile, Damae & caetera animalia, quanta ali adinueniríque potuerunt. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit.