Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

259.

   Pars huius monetae aureae continet statuam muliebrem galeatam, succinctam, pectore seminudo, dextra ramum oliuae, sinistra telum tenentem, dextro pede globum calcantem, cum huiusmodi inscriptione: VIRTVS AVGVSTI .
Figure
Type: drawing

    AVRELIVS VALERIVS PROBVS è Syrmio Pannoniae vrbe oriundus, ex patre Maximo Tribuno, matre nobiliore, mediocri patrimonio, moribus acvirtutibus clariorem se fecit. Valeriani iudicio, impubes ac imberbis adhuc, tribunatum adeptus est. Bello Sarmatico transmisso Danubio multa praeclara aduersus hostes egit. Parentem Valeriani Valerium Flaccum è Quadorum manu liberauit, vnde à Valeriano corona ciuica donatus, & pro concione laudatus. Nec tantùm sub Valeriano & Decio, sed etiam sub Aureliano multa fortia gessit: adeò vt Decumanos exercitus, tanquàm fortissimos illi traderet Aurelianus, ac si scienti sibi con trarium quid eueniret, Probum principem faceret. Militibus etiam ita acceptus & gratus fuit, vt ab omnibus vnicè amaretur. Contra Marmaridas in Africa fortissimè pugnauit, non sine victoria. Carthaginem à rebellione vindicauit. In Aegypto multa praeclara opera, quae pluribus seculis durarunt, extruxit. In ciuitatibus Pontes, Templa, porticus, Basilicas, & id genus alia fecit. Contra Palmyrenos Aureliano fuit auxilio, vbi penè captus occubuisset. Resumptis viribus Aegyptum, & maximam Orientis partem, in Aureliani potestatem reduxit. Tacito caeso, inuitus ab omni Orientali exercitu Imperator est electus. Ac deinde speciosissimis titulis ornatus, à Senatu nomen Cęsaris, & Augusti, & Patris Patriae, Proconsulare Imperium, cum Pontificatu Maximo recepit. Aureliani & Taciti percussores vindicauit. Gallias cum I.X. ciuitatibus à Germanis occupatas recuperauit. Re-
ges

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer