258.
omnia sese ex Senatus sententia, quae commoda Reipub. viderentur, agere pollicitus est. Stipendium & donatiuum ex more pollicitus est. Aureliano statuas ex aeuro & argento decreuit, omnibus, qui eum occiderant, interemptis. Pecuniam, quam domicollegerat, in stipendium militum conuertit. Cornelium Tacitum scriptorem historiarum, parentis loco habuit, eiúsque libros in omnibus Bibliothecis collocari iussit, & ne lectorum incuria pcrirent, decies singulis annis scribi publicè curauit. Domum suam est demolitus, atque in eo loco Thermas publicas priuato sumptu extruxit. Vitae fuit parcissimae. Tunicis & togis iisdem in Imperio vsus, quibus priuatus. Balneis rarò est vsus. Validior multò in senectute, adeò vt etiam senex minutulas literas ad stuporem legeret. Fabricarum peritissimus, marmorum cupidus, venationum studiosus, homo doctissimus, qui nullum intermisit diem, in qua non aliquid scriberet, aut legeret. Ob temporis breuitatem, nihil praeclari gessit. Insidiis enim militaribus
VI
. Imperii mense est necatus, vel, vt alii tradunt, febre correptus, apud Tharsum interiit.
In hoc Numismate aereo adparet Imperator loricatus, laureatus & paludatus, sinistra hastile ferens, dextra eleuata gestu quasi significans se pacem adferre. Quem praecedit victoria alata, sinistra ramum palmae ferens, dextra vocanti similis. Sequuntur vero eum milites scu tati & galeati, signa gestantes militaria. Inscriptio nulla legi potest.
M. ANNIVS FLORIANVS
, Annii Imperatoris frater germanus, vir imperandi cupidus, tum mox, non Senatus autoritate, sed suo motu, quasi haereditarium arripuit Imperium: licet fratrem in Senatu adiuratum sciret, optimum aliquem sibi principem nullum haeredem succedere debere, illúdque duobus mensibus tenuit. Nam cùm Probum intelligeret regnare, quem omnis exercitus, tanquàm virum militarem & strenuum, atque Imperio dignum elegerat, solutis venis occubuit: vel secundum a iorum opinionem, à militibus Tharsi occisus. Sic duo principes ex vna domo, breui tempore, quasi quidam Interreges inter Aurelianum & Probum: Alter VI. mensibus, alter vix II. imperarunt. Quibus duae statuae marmoreae Interamne in patrio solo locatae fuerunt, sed fulmine deiectae, perierunt.