Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

257.

Franci, Sueuii, Vandali, Germani religatis manibus, captiui praecesserunt. Inter eos etiam Palmyreni, qui superfuerant principes ciuitatis, & Aegyptii ob rebellionem ducti sunt, & decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gethas ceperant, quas de Amazonibus ortas, titulus indicabat. Praelati sunt tituli, gentium nomina continentes. Inter haec fuit Tetricus, chlamyde coccinea, tunica Galbina, brachis gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem Imperatorem in Gallia nũcupauerat. Incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, ac catenis aureis, quas sibi fecerat, vincta. Pręferebantur coronae ciuitatum aureae titulis eminentibus proditae. Iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atq; castrorum, & cataphractarii milites, omnis exercitus, & Senatus (etsi aliquantulũ tristior, quòd Senatores triumphari videbant) multum pompae addiderunt. Deinde in Capitolium vix nona hora peruenit, serò autem ad palatium. Sequentibus diebus datae sunt populo voluptates ludorum Scenicorum, ludorum Circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.
Figure
Type: drawing

    AVRELIANO interempto, sex totis mensibus interregnum fuit, dum bonus quaeritur Imperator. Quod rarum & difficile fuit Senatui populóq; Romano. Tanta autem interim militum concordia, tanta populi quies, vt sub iudicio Senatus militum & populi totus orbis temperaretur. Praerogatiuam electionis ad Senatum exercitus retulit. Senatus verò quòd sciret lectos à se principes militibus non placere, rem ad milites reiecit. Tandem cùm diu esset certatum, permittentibus militibus, Senatus P. ANNIVM TACITVM , virum praestantem & Reip. necessarium Imperatorem elegit, atque Augustum consalutauit, inuitúmque, senectutem & valetudinem causantem, Imperium assumere coëgit. Assumpto Imperio,
omnia
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer