Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

254.

in quo magnorum principum dotes emicuerunt, staturae procerae, oculis ardentibus, lato vultu, digitis vsq; adeò fortibus, vt saepe equis & mulis ictu pugni dentes excusserit.
   In huius Numismatis parte altera leo rictum orisaperiens, & in superiore loco claua Herculis conspicitur, adiecta inscriptione: MEMOR HERCVL. DD. NN .
Figure
Type: drawing

    AVRELIVS QVINTILL VS frater Clau dii Imperatoris, Dux Italici praesidii, ob egregias virtutes post mortem fratris Claudii à Senatu Caesar Augustúsque est appellatus. Vbi verò audiuit Aurelianum ab exercitu Imperatorem creatum, se’que imparem illius conatibus esse vidit, maléque expertus concione militum voluntatem, qui omnes fauebant partibus Aureliani, venas soluit, & voluntariè duobus relictis liberis decessit. vel vt quidam vo lunt, quòd se grauem, & serium contra milites ostenderat, co genere quo Galba, quo Pertinax, interemptus est XVII . Imperii die.
   Moneta haec ex altero latere refert statuam muliebrem stolatam dextra sceptrum, sinistra Cornucopiae gerentem, cum inscriptione: HONOS EXERCIT .
    FLAVIVS CRISPVS Clodii Imperatoris & Quintilli frater, filiam habuit, qui ex Eutropio nobilissimo gentis Dardaniae viro, Constantium Caesarem genuit.
   In huius Numi parte posteriore adparet victoria alata, dextra trophaeum, sinistra ramum palmae gerens, pede sinistro, captiuum
V 2 ante

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer