GNI VENIRE, SI LOCORVM FACVLTAS PATERETVR, OPTAVI
. Deinde ab codem per triumphum ducta ea specie, vt nihil pompabilius, atque magnificentius populo Rom. videretur, ita gemmis ornata, vt ornamentorum onere laboraret. Huic autem per Aurelianum viuere concessum, matronae more Romanae, cum liberis vitam egit. Mulier vultu subaquilino fusci coloris, nigris oculis, spiritus diuini, incredibilis venustatis: tanti in dentibus candoris, vt margaritas eam plerique putarent habere, non dentes.
In huius altera parte Zenobia galeata, loricata & paludata, in suggestu stans, dextra hastam ferens, concionari videtur, vtrinque collocatis signis militaribus, ita vt à dextra labarum, à sinistra aquila adpareat. Ante eam milites scutati & galeati conspiciuntur audientes Imperatricem concionantem, quorum vnus equum ducit, inscriptione adiecta:
VIRTVS AVGVST
. subscriptum verò,
FIDES EXERCIT
.
VICTORIA
mater cassrorum dicta, post occisos Posthumium, Lollianum, Marium apud Treuiros, Tetricum ad Imperium adhortata est, cóque regnante occisa est: quamuis nonnulli scribant eam fatali necessitate occubuisse. In cuius memoriam numi aurei, argentei & aerei cusi sunt, quorum forma apud Treuiros extat.
Numus hic aereus in altera parte imaginem refert aquilae expansis alis fulmini insidentis. Inscriptio est Graecis characteribus, quae tamen propter vetustatem cognosci non potuit.
TITVS
Tribunus Maurorum, qui à Maximino inter priuatos relictus fuerat, timore violentae mortis, vt tamen aliis placet,