tate submouit, Virtutum merito Alexandrinus, vel Alexander vocatus. parata in Indos expeditione, à Theodato captus viuúsq; Gallieno missus, in carcere strangulatus est.
Huius argentei numi pars altera repraesentat statuam muliebrem, nudam, humi procumbẽtem, sinistro brachio canistro floribus abundante innitentem, manu sinistra Cornucopiae, dextra globum, cui insidet ciconia, tenentem. Aliam deinde equstrem statuam habet, dextra globum apprehendentem, quam sequitur miles labarum gerens, Inscriptione tali addita:
ADVENTVS AVG. AEGYP
.
SATVRNINVS
Gallieni dissolutionem aegrè ferens, à militibus coactus Imperium suscepit. Vir prudentiae singularis, grauitatis insignis, vitae amabilis, militaris disciplinae obseruantissimus, Barbarorum victoria clarus. Post multa strenuè in Imperio gesta, quòd esset militibus seuerior, & grauior, ab iisdemipsis, à quibus electus, interemptus est.
TETRICVS SENIOR
Praesidatum in Gallia regens, Victoria matre Victorini interfecti suadente, Imperium suscepit, Augustúsque appellatus. Cùm multa praeclara egisset, & militum insolentiam diutius ferre non posset, maluit se grauissimo principi Aureliano subiicere, quàm insidiosis imperare. Sed Aurelianus nihil mite, nihil tranquillum cogitans, Senatorem Pop. Romani, eundem consularem, quíque Gallias omnes prudentissimo consilio rexerat, per triumphum duxit, & posteànon solum viuere, sed etiam in summa dignitate, commissa illi tota Italia, manere passus est, illum saepe collegam, nonnunquàm commilitonem, aliquando etiam Imperatorem appellans.