Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

247.

    VALENS vir militaris, simul etiam ciuilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae, à Gallieno datum, magno honore gubernauit. Quem Macrianus vehementer reformidans, simul quòd in omni genere vitae satis clarum norat, simul quòd inimicum sibi esse inuidia virtutum sciebat, misso Pisone interfici praecepit. Sed Valens diligentissimè cernens, ac prouidus, neque aliter posse sibi subueniri existimans, sumpsit Imperium, & breui à militibus interemptus est.
Figure
Type: drawing

    PISO ex nobilissima Pisonum familia, vir consularis, à Macriano ad interficiendum Valentem missus, Thessaliam accessit, atq; illic paucis consentientibus Imperium assumpsit, Imperator quasi Thessalicus appellatus. Vir summae sanctimoniae, & temporibus suis frugi dictus, omnibus principibus acceptissimus. Missis à Valente percussoribus trucidatus est, paulò antè, quàm à suis Valens occideretur, eíque posteà à Senatu diuini honores sunt decreti.
   In posteriore latere Imperator loricatus sellae Curuli insidens, sinistra septrum, cui aquila imposita tenens, dextra globum sibi oblatum à statua muliebri corona thurrita ornata ante se stanti recipiens adparet. Ad pedes eius vas floribus impletum, positumest. A tergo verò victoria alata sinistra palmae ramum gerens, dextra coronam Imperatori impositura conspicitur, cum inscriptione: THESSAL. AVGVST .
   Aemilianus apud Aegyptios in Gallieni odium, coactus est Imperium suscipere, consentientibus Aegyptiacis exercitibus. Ad regendum Remp. vigor ei non defuit. Nam Thebaidem totámque Aegyptum peragrauit, & quatenus Barbarorum gentes forti autori-
tate

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer