Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

242.

rarius, armorum opifex, post superiores interemptos, imperiũ assumpsit. Vir strenuus, ac militaribus vsque ad Imperium gradibus euectus, in quo triduo tantùm permansit. Occisus enim à quodam milite operario eius in officina fabrili: Qui gladio in eum ruens, dixit, HIC EST GLADIVS QVEM IPSE FECISTI . Mirae fortitudinis homo fuit in manibus & digitis, adeò vt currus digito salutari sisteret, & fortissimos quosque vno digito sic affligeret, quasi ligni vel ferri obtusioris ictu percussi, dolerent, multos quoque digitorum allisione contereret.
    FVSCO ET BASSO COSS . Gallieno vino & popinis vacante, & continuatione luxuriae omnia deperdente, INGENVVS qui Pannonias tunc regebat, à Moesiacis legionibus, caeteris Pannoniorum valentibus Imperator est dictus. Neque in quoquam melius consultum à militibus videbatur, quàm quòd instantibus Sarmatis Imperator est creatus, qui fessis rebus mederi sua virtute posset. Sed à Gallieno conflictu habito victus est. Ac cùm in omnes nullo respectu Gallienus saeuisset, adeò vt nonnullas ciuitates vacuas à virili sexu relinqueret, veritus eius crudelitatem Ingenuus, ne in manus eius perueniret, pugione se transfodit, Vir fortissimus, Reipub. necessarius, & militibus acceptissimus.
   Aerei huius Numi pars posterior habet statuam muliebrem, brachiis nudis, sinistra labarum gerentem, dextra globum Imperatori offerentem. Ab Imperatoris tergo Tribunus adparet militum. Inscriptio adiecta: PANNONIA VIRTVS AVGVST . Subscriptum: SIRM. P .
Figure
Type: drawing

    REGILLIANVS gentis Daciae Decibali ipsius affinis, vir in mi-
S 4 litari

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer