237.
AVG. M. AVRELIVS VICTOR DEDICATISSIMV?? NVMINI MAIESTATIQVE EORVM
. Quidam triumphalem arcum esse voluere. Sed cùm triumphi nulla adpareant indicia, neque constet de triumpho, fiátque in eo titulo de Salonina mentio, arbitramur in gratiam ipsorum ob aliquod beneficium ab ipso Aurelio positum, & super eodem statuam Gallieni, & ipsius Saloninae locatam esse.
Licinius Gallienus filium habuit Gallienum, Saloninum cognominatum, vel quòd apud Salonas natus esset, vel à matre Salonina, vnde etiam inscriptio adhuc vetus legitur:
GALLIENO MINORI SALONINO
. quem in locum Cornelii Valeriani filii sui in iuuenta mortui, subrogauit. Puer adhuc decennalis à Gallis non sua sed patris causa necatus est.
Posterior Numismatis huius pars habet statuam muliebrem stolatam, pallium manibus expandentem, quo bouem à dextra, leonem à sinistra sibi stantem tegit, cum tali inscriptione:
PNSCOLVIM
. infrà subscriptum:
AN. XII
.
SALONINAM PIPERAM, VEL PIPAM
nomine in vxorem habuit Gallienus, ex qua Saloninum genuit. Hanc perditè dilexit, atq; per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae, à patre Marcomannorum rege suscepit.
HELENA
Gallieni Imperatoris altera vxor.
Series
XXX
. Tyrannorum, qui Valentiniano magnis belli Persici occupato necessitatibus, & Gallieno luxui vacãte, Imperium par-