Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

236.

pansis brachiis iacet, dextra fulmen tenens, in sinistra quid habuerit, propter vetustatem cognoscere non licuit. Inscriptionem huiusmodi characteribus habet: ΔΑΝΤΙΟΧΕΑΝ ΝΗΤΕΟΑΩ . Infrà subscriptum: H. C .
Figure
Type: drawing

    LICINIVS GALLIENVS Valeriani Imperatoris filius, Valeriani iunioris frater, oratione, poëmate, atq; omnibus artibus clarus: ab initio Caesar, deinde Augustus à patre est appel latus, eíque Imperium commissum. In initio Imperii nulla praeclara gessit. Sed patre capto, cùm plerique captiuitatem eius moererent, ille supramodum laetatus est, eò quòd ceruicibus suis grauitas paterna esset adempta, ac se totum ludibriis, vino, mulierculis, popinis, lenonibus, ac mimis dedidit, Caligulae & Vitellio similimus: cùm interim Imperium Romanum per XXX . Tyrannos inuaderetur, dehonestare, & mulieres imperare pateretur. Gallienum fortuna diutius, quàm oportebat, reseruauit. XV . enim Imperii anno, cùm aduersus Aureolum profectus esset, eúmque apud pontem, qui ex eius nomine Aureolus appellatur, obtentum detrusúmq; Mediolanum, obsedisset, eiusdem Aureoli commento à suis cum fratre Valeriano est interfectus, aetatis anno L. cùm imperasset annos XV . cum patre VII . & solus VIII .
   In huius aerei Numi parte altera, arcus eiusdem Imperatoris cum ornamentis quibusdam appensis, & columnis vtrinque conspicitur. Hic arcus adhuc in Caelio monte iuxta aedem S. Viti nullis ornamentis insignis, ex lapide Tyburtino, cernitur, & in eo legitur titulus huiusmodi: GALLIENO CLEMENTISSIMO PRINCIPI, CVIVS INVICTA VIRTVS SOLA PIETATE SVPERATA EST, ET SALONINAE SANCTISSIMAE
S AVG .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer