Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

228.

noctibus peruigil populus spectauit, funalibus atque lychnis vincentibus. Circenses etiam dedit, in quibus certamine currendi quadragesimus equorum è carcere missus est numerus. Haec omnia Philippus exhibuit, licet Christianus esset, & primus Caesarum, qui Christum professus est. Intereà Scythae, qui Misitheo fidem praestiterant, audita eius morte, facta irruptione, limites transgressi, vrbes & agros Rom. Imperii deuastare, praedas abducere, incendia suscitare, caedes vndiq; facere. Contra quos Philippus properè expeditionẽ parat: cui Marinus quidam Dux limitis Sarmatici praeficitur, sed eo militari seditione oppresso, Decius vir clarus, cum supplemento copiarum à Philippo mittitur. Qui concordi assensu, statim à militibus Illyricanis Imperator est electus. Dux experientia rerum cautus, ne à principe causari posset, néve locum calumniis praeberet, per fidissimum nuntium literas ad Philippum misit: quibus se excusat, promittens dignitatẽ se abdicaturum, ad quam inuitus tractus esset. Philippus his motus excusationibus, expeditionem, scriptis etiam nouis legionibus, cõtra Decium parauit, eductísq; copiis profectus, ingentibus minis palàm asserens, se Decium cum toto scelerato exercitu perditurum. Sed mente turbatus, ac velut furore concitus, à militibus Veronae caesus est. Et Romae filius eius à Praetorianis interfectus, Anno Imperii V.
   In huius Numismate Amphiteatrum cum omnibus suis ornamentis adparet, in quo ludi celebrantur Seculares. Seculares Ludos cùm celebrauit Philippus, has beluas exhibuisse memoratur: Elephãtes XXXII . Alces X. Tigrides X. Leones mansuetos LX . Leopardos cicures XXX . Hienas X. Hippopotamum I. Rinocerontem I. Arcelontes X. Cameleopardalos X. Onagros XX . Equos feros XL . Gladiatorum paria mille.
Figure
Type: drawing

    PHILIPPVS filius Philippi & Seuerae ΑΓἘΛΑΣΤΟΣ hoc
r est
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer