Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

227.

    SEVERI Numus habet in altera parte duas manus coniunctas, cum inscriptione: FIDES SENATVS .
Figure
Type: drawing

    M. IVLIVS PHILIPPVS ARABS , vrbe Rostris Arabiae, exignobili genere ortus, patre nobilissimo latronum ductore, à teneris annis relicto patrio solo, militare coepit. Virtute rei militaris clarus, & insignis, Romam venit, & sub Caesaribus militauit, & per gradus promotionis ordinis comes, deinde Dux, pòst Praefectus praetorio est factus. Cum Gordiano contra Persas est profectus, ac Misitheum Praefectum praetorii, & socerum Gordiani fraude necauit. Post cuius mortem à Gordiano huius sceleris ignaro, Praefectus praetorii creatus, & exercitui praefectus est: ab eo tanquàm parens dilectus, quo sua posset industria vti: ac consilio, vt olim Misithei consiliis. Tali successu Philippus insolentior factus, de Imperio cogitauit, multísque artibus odium militum in Gordianum concitans, eum tandem interfecit, sibíque Imperium rapuit. Senatui mox literas scribit, Gordiano morbo extincto, se ab exercitu Imperatorem creatum. Deceptus Senatus credidit, ipsúmque Augustum appellauit. Facta pace, percussóque cum Persis foedere, Mesopotamia & Assyria hostibus relicta, passus victricìum armorum dedecus, in natali agro, vrbem sui nominis Philippopolim condidit, Philippúmq; filium in itinere consortem Imperii fecit. Ad Vrbem profectus, haud gratus eius aduentus fuit, quòd prouincias amiserat. Studens omnium animos sedare, cum inducto Persis decreto, illis bellum indixit, sperans ignominiã abolere, res sine sanguine peracta est, Persis prouincias restituere pollicentibus. Deinde anno Imperii II. XI . Cal.Maii, eò quòd esset milesimus annus vrbis conditae, ingenti pompa magnóque sumptu, & apparatu Seculares ludos celebrauit. Scenicos quoque ludos in Pompei theatro, tribus diebus, totidémq;
noctib

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer