Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

226.

Aquila, imago Imperatoris, velabrum & Delphinus sunt imposita, subscriptum: EXERC. PERS .
Figure
Type: drawing

   Tranquillinam Misithei viri doctissimi ac eloq uentissimi filiam, in vxorem duxit Gordianus, ac socerum Praefectum praetorii fecit.
Figure
Type: drawing

   Post Gordiani mortem, Senatus Marcum quendam virum grauem & sapientem, quem Philosophum cognominat Zonoras, Impe ratorem legit. Qui subita morte in palatio vbi habitabat decessit, nec successor dilatus est: statímq; lectus à patribus SEVERVS OSTILIANVS , qui repentè cùm incidisset in morbum, medicis malè venam soluentibus, occubuit. Intereà literae à Philippo ad Senatum missae sunt, in quibus scriptum erat, Gordianum graui morbo affectum obiisse, & Philippum ab exercitu Imperatorem creatum, rogaréque vti Patres probarent. Senatus, qui rem nondum nouerat, Augustum Philippum appellauit.
   In Numismate Marci, templum forma quadrata, in medio eius ianua apparet. In superficie & fastigio angulorum templi litui sunt infixi, in medio tecti ignis emicat. Inscriptio: CONSECRATIO .
q 4 SEVERI

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer