Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

224.

binus & Gordianus nepos, sellis curulibus collocatis in suggestu, insident, Gordiano medium occupante locum inter vtrunque. Ante quos statua quaedam stolata seminudo pectore consistit, sinistra cornucopiae, dextra mensuram poculo haud dissimilem tenens, populo ascendenti per gradus donatiuum largiens, cum inscriptione: LIBERALITAS AVGVSTORVM .
Figure
Type: drawing

    GORDIANVS IVNIOR , senioris nepos, natus, vt plures asserunt, ex filia Gordiani, vel ex Gordiano, qui in Africa periit, Maximo & Balbino interemptis Caesar cùm esset, à militibus, Senatu, populóque Romano ingenti fauore, maximóque studio & gratia Augustus est appellatus. A militibus amatus, aui vel auunculi, siue patris memoria, qui ambo pro Senatu & populo Romano arma susceperunt, & militari morte vel necessitate perierunt. Intantum diligebatur, vt Senatus & milites eum filium, Populus delitias suas appellarent. Sed indicium non diu imperaturi Gordiani mox subsecutum est. Nam eclipsis solis maxima facta est, vt nox crederetur, neq; sine luminibus accensis, quicquam agi posset, & terraemotus eousque grauis, vt ciuitates etiam cum populis perirent. Ac subitò in Africa contra Gordianum conspiratio est facta, statímq; extincta. Bellum quoque Persicum imminebat, ad quod dum esset profecturus, ne Imperium contemptibile videretur, vxorem duxit, filiam Misithei doctisimi viri, cuius grauitate, & sanctimonia vitae, multò nobilior Imperator est factus. Profectus itaque ad bellum cum ingenti exercitu contra Persas, per Moesiam iter fecit, ac quicquid hostium in Thraciis reperit, deleuit, fugauit, & expulit. Inde per Syriã, in Antiochiam venit à Persis occupatam, ibíq; frequentibus praeliis pugnauit ac vicit. Sapore Persarum rege submoto, Antiochiam, Carras, Nisibin, quae
q 3 sub
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer