Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

220.

gestans. Inscriptio literis Gręcis legitur: ΟΥ ΓΙΛΝΩΝΑΓΧΙ Infrà subscriptum: ΑΛΕΙΝ .
Figure
Type: drawing

    GORDIANVS IVNIOR , Gordiani senis Procõsulis filius ex Fabia Orestilla Antonii pronepte natus, literis & moribus clarus fuit. In studiis grauissimae opinionis, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitate insignis, adeò vt semper in scholis, si quis puerorũ verberaretur, lacrymas non teneret. Quaesturam, Heliogabalo autore, promeruit, idcirco quòd luxurioso Imperatori, lasciuia iuuenis, non tamen luxuriosa, neque infamis praedicata esset. Praeturam sub Alexandro vrbanam tenuit, in qua tantus, Iurisdictionis gratia, fuit, vt statim consulatum, quem pater serò acceperat, mereretur. Maximini seu Alexandri eiusdem temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est. Atque vnà cum patre in Africa ab exercitu Imperator creatus est, & à Senatu Augustus dictus. Antonini quoq; nomen primis sui natalis diebus, mox in Senatu sibi inditum recepit. Contra Capellianum cum exercitu maximis tempestatibus dissipato, à patre missus, ab eo victus, in praelio occubuit, Aetatis anno XLVI .
   Posterior huius Numismatis pars continet statuam muliebrem galeatam, cristatam, pectore seminudo, trophaeis insidentem, sinistra hastam, dextra victoriolam ferentem, quae & ipsa dextra fert coronam Lauream, sinistra ramum Palmae, cum inscriptione: ROMAE AETERNAE. S. C .
q Moneta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer