Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

219.

scentiam suam literis & poëmatis exercuit. Cùm adoleuit, Quaesturam summa cum laude peregit. Consul ditissimus & inter diuites potentissimus in prouinciis tantum terrarum habens, quantum nemo priuatus. Singulis mensibus de sua substantia, populo munera dedit. Primum consulatum cum Caracalla iniit. Post consulatum Proconsul Africae factus est cunctis adnitentibus & fauentibus.Alexandri Imperium per Proconsulis dignitatem illustrauit. Ita ab Afris in honore & reuerentia habitus, vt alii Scipionem, alii Catonem, Mutium, Rutilum, aut Laelium dicerent. Cùm Maximinus in odium militum quotidie magis veniret, ob sęuissimam crudelitatem, qua nulli parcebat, facta defectione militum, in Africa Gordianus iam octogenarius Imperator à militibus factus est, vnà cum filio apud oppidum Thystrum. Quod mirum in modum Senatum oblectauit, quos ambos Augustos declarauit. Interim Capellianus quidam, qui Mauris praefuit, vt sibi vsurparet Imperium, cum instructo exercitio in Africam contra duos Gordianos profectus est, omnésque Carthaginiensium populos ad se inclinauit. Gordianus autem filium Gordianum cõtra Capellianum & Maximinum misit. Cúmquein re militari Capellianus esset exercitatior, atq; audacior, econtrà Gordianus minus expertus, pugna commissa Gordianus vincitur, atq; in eodem conflictu interficitur, tanta multitudine Gordiani exercitus caesa, vt corpus Imperatoris diu quaesitum, inueniri non potuerit, Hęc vbi Gordianus senior didicerat, & modicas vires suas, Maximini verò magnas perpenderet, instantémque Ca’pellianum, & raram Punicam fidem, acri dolore percitus, vt vincula hostium euitaret, laqueo vitam finiuit, vitámque cum Imperio dimisit. Hic exitus Gordianorum fuit, cùm Imperassent II . annis, & VI . mensibus, quos Senatus inter diuos retulit. Fuit Gordianus senior, statura procera, canitie decora, pompali vultu, ruber magis, quàm can didus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus: corporis qualitate subcrassus, moribus ita moderatus, vt nihil possis dicere, quod ille aut cupidè aut immodestè, aut nimiè fecerit.
   In priore huius Numismatis parte inscriptio Graecis literis habetur talis: ΑΥΤΚ. Μ. ΑΝΤ. ΓΟΡΔΙΑΝΟΣ. ΑΥΓ . In posteriore parte adparet Hercules nudus, pelle Leonis de collo eius pendente, dextra taurum cornu aprehendens, sinistra clauam cum cly-
peo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer