Full text: Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

217.

rator in curru variis iniginibus exsculpto, qui quatuor equis trahitur, stat, dextra ramum Lauri, sinistra hastam, cui Aquila imposita, ge rens, A cuius tergo alia statua Imperatoris coronam gerens videtur. cum inscriptione: PON. MAX. TR. P. II. COS. P.P .
Figure
Type: drawing

    MAXIMINVS IVNIOR , ex patre Imperatore Maximino, & Calphurnia natus, tantae pulchritudinis fuit, vt passim amatus sit à procacioribus foeminis, quae de eo optauerunt concipere. Proceritatis insignis, vtpote qui paternam videretur contingere, nisi in ipso iuuentutis flore interemptus esset. Superbia insolentisima, vt cum pater suus homo crudelissimus, plerisque honoratis assurgeret, ille resideret, sibíque osculari pedes, & genua pateretur. Vitae laxioris, viníque parcissimus, cibi auidus, maximè syluestris, ita vt non nisi a??rugnam, anates, grues, & omnia captiua ederet. Vestibus tam accuratis fuit, vt nulla mulier esset nitidior in mundo Imperator simul cum patre electus, simulque cum eo anno XVIII . aetatis suae in tentorio dormiens, necatus est. Auditáque vox illa memorabilis cùm occideretur, EX PESSIMO GENERE NE CATVLVM QVIDEM HABENDVM .
   In hoc Numismate statua Imperatoris loricata & paludata, dextra sceptrum, sinistra hastile ferens, adparet. A sinistra eius parte duo signa militaria sunt collocata. Inscriptio talis habetur: PRINCIPI IVVENTVTIS. S. C .
MIC

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer